![]() |
Latin 201 |
![]() |
Explorations in Latin Literature: Form |
Home | Assignments | Syllabus | Wheelock's Latin | Review Materials | Internet Resources | UNCW | CS Minor |
Epitaphs
B 243
Dum vixi, bibi libenter. bibite vos, qui vivitis!
B 244
Quod edi bibi, mecum habeo, quod reliqui, perdidi.
B 397
Rapta sinu
matris iacet hic miserabilis infas
ante novem plenos lunae quam viveret orbes.
hanc pater et mater maesti flevere iacentem
parvaque marmoreo clauserunt membra sepulchro.
B 465, ll. 20-21
Re]s hominum
sic sunt ut [cit]rea poma:
aut matur]a cadunt, aut [immatura] leguntur.
B 507
Tempera iam
genitor lacrimis tuque, optima mater,
desine iam flere. poenam non sentio mortis;
poena fuit vita, requies mihi morte parata est.
B 590
Zoticus hic
nomen nudum vanumque reliquit,
in cineres corpus et in aethera vita soluta est.
B 659
Felix vita viri, felicior exitus ipse. (...)
B 808
Qui legis hunc titulum, mortalem te esse memento.