Gaius Plinius Secundus dïcit:
sunt quattuor elementa.
summum* elementum est ignis.
ignis est materia stellärum.
ignis est materia omnium stellärum.
stellae in caelö lücent.
ignis est materia omnium stellärum quae in caelö lücent.
secundum elementum est äër.
appellämus illud elementum “spïrïtum”.
illud elementum quoque “spïrïtum” appellämus.
spïrïtus fluit per omnia.
omnia vïtam habent.
omnia in mundö vïtam habent.
spïrïtus fluit per omnia quae in mundö vitam habent.
ignis est elementörum levissimum.
terra est elementörum gravissimum.
in mediö mundö terra pendet.
spïrïtus circum caelum fluit.
spïrïtus circum caelum celeriter fluit.
in mediö mundö terra pendet, dum spïrïtus circum caelum celeriter
fluit.
in mediö mundö terra manet.
terra cum aquä manet.
terra manet cum quartö elementö, aquä.
in mediö mundö terra manet cum quartö elementö, aquä.
omnia elementa nexum* faciunt.
omnia elementa inter së nexum* faciunt.
levia elementa in caelum nön fugiunt.
gravia elementa nön cadunt.
levia elementa in caelum nön fugiunt, et gravia elementa nön cadunt.
itaque levia elementa in caelum nön fugiunt, graviaque nön cadunt.
omnia in locö suö manent,
mundus aeterne* volvit.
omnia in locö suö manent, dum mundus aeterne* volvit.
Titus Lucretius Carus tamen dïcit:
Titus Lucretius Carus tamen dïcit in librïs suïs:
nätüra omnia resolvat* rursum* in corpora.
nihil in mundö perit.
omnia redeunt ad corpora.
oculï* hümänï prïmordia nön vident.
prïmordia minima sunt.
oculï* hümänï prïmordia nön vident, quod minima sunt.
prïmordia sunt in omnibus.
prïmordia tamen sunt in omnibus.